Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/149

From GATE
This page has been proofread


etiam hic sunt. Si in Multiplicante occurrit cifra, ponitur ejus loco cifra inter Summas, et Multiplicatio absolvitur cum figuris significantibus.

Exemplum 1.



Sic multiplicandus numerus E per 24. Colloca numeros ut vides, et, ducta infra illos linea, duc primo primam figuram inferioris in omnes superioris, hoc est, multiplica omnes superiores per 4, et dic: quater 6, faciunt 24; scribe 4 infra directe, et retine 2 pro sequenti Summa. Iterum dic, quater 5, faciunt 20, et 2 antea retenta, cun his faciunt 22; scribe 2 infra, et retine 2. Iterum dic, quater 2, faciunt 8, et 2 antea retenta, efficiunt 10; scribe ergo 0 infra et retine 1. Tandem dic, quater 4, faciunt 16, et 1 antea retentum, efficiunt 17; scribe ergo 17 infra, et habebis Summam F.
His factis, procede ad secundam figuram Multiplicantis, eamque dic similiter in omnes figuras Multiplicandi, dicendo: bis 6, faciunt 12; scribe ergo 2 infra lineam directe sub 2 et 5, et retine 1. Iterum, bis 5, faciunt 10, et 1 antea retentum, 11; scribe ergo infra 1, et retine 1. Iterum, bis 2, faciunt 4, et 1 antea retentum 5; quae scribe infra. Tandem, bis 4, faciunt 8; quae etiam scribe infra; et habebis Summam G.
His etiam factis, duc lineam infra duas Summas inventas, easque collige per Additionem in unam Summam, incipiendo a dextera versus sinistram; et invenies Summam H.
Simili prorsus modo procede in sequenti exemplo; in quo cum Multiplicator contineat tres figuras, debent singulae duci in singulas Multiplicandi; produceturque tres Summae partiales, quae colligi debent in unam totalem, ut in exemplo apparet.