Si Multiplicandus plures figuras continet, et Multiplicator unam, haec observa. Primo. Colloca Multiplicatorem sub prima ad dexteram Multiplicandi figura, ut vides factum in exemplus infra positis.
Secundo. Duc lineam infra numeros, et incipe operationem a dextera versus sinistram, sic: Duc Multiplicatorem primo in primam ad dexteram Multiplicandi firguram, et Summa scribe directe infra lineam sub Multiplicatore, si unica figura scribi potest: Si autem duabus figuris scribenda est, scribe solum dextimam, et mente retine sinistimam, addendam sequenti Summae. Deinde duc eundem Multiplicatorem in secundam Multiplicandi figuram, et Summam scribe infra ut antea, scilicet vel totam, vel solum dextimam ejus figuram. Eodem modo procede usque ad finem. Ultimam Summam scribe totam infra, sive unica, sive duplici figura scribatur.
Tertio. Si in Multiplicando occurrat cifra, sive initio ad dexteram, sive inter ipsas figuras; Multiplicans in ipsam ductus producit cifram; quae infra scribitur: nisi aliquid mente retinentum fuerit antea; quod tunc loco cifrae scribi debet, ut apparet in sequentibus exemplis. Sed rem melius explicemus exemplis.
Exemplum I.
Sit multiplicandus numerus A, per 2. Scribe numeros sub se invicem, ut vides; et, ducta linea infra, incipe operationem a dextera, ducendo 2 primo in 0, et producetur 0; quem scribe infra. Deinde duc eadem 2 in 2, tum in 3, postea in 2, demum in 4, sic. Bis 2, faciunt 4; scribe ergo 4 infra lineam. Iterum, bis 3, faciunt 6; scribe 6 infra. Iterum, bis 2, faciunt 4; scribe 4 infra. Demum, bis 4, faciunt 8; scribe 8 infra. Erit ergo Summa producta numerus B.