Page:APUG 351H.pdf/41

From GATE
Revision as of 12:35, 16 March 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


moveatur; quid aliud est quam efficax predeterminatio?
neque refert quod ista predeterminatio non ponatur
in voluntate; nisi voluntate prius libere permittente
et ita videatur esse libera quod in altera sententia
locum non habet quia non minus est author mali qui impellit
ad malum altero permitente, seu negative seu habente;
quam qui impellit non cogitantem. Si enim qui
altero positive desiderante impellit ad malum, est vere
author mali, multo magis qui impellit eo tantum
quod alter negative se habet et impelli sinat.
itaque si opus ipsum pravum spectetur, non minus Deus
erit illius author ex hac sententia, quam ex illorum
qui nudam predeterminationem statuunt: solum in eo
discrimen erit, quod in hac sentetia minus iniuriae
fiat homini: quia ponitur non predeterminari ad malum
nisi prius ipse quodammodo consentiat, et negative se
disponat: in altera vero nulla talis expectatur dispositio
ex parte hominis. 4. Si Deus applicat
et movit causas secundas ad suas operationes
efficaci influxu iisque utitur veluti instrumentis:
ergo in omni opere; etiam pravo Deus est causa principalis
voluntas solum se habet instar instrumenti
ac proinde Deo magis tribui debet hoc opus quam
homini: que doctrina alicui videri possit non differe
a doctrina Zwingli et Calvini.