Page:APUG 351H.pdf/40

From GATE
This page has been proofread


divinam potest sincere se moveri vel non moveri. sicut si homo
non possit seipsum loco movere, nisi impulsus ab alio; ita
tamen ut quotiescumque sincere se impelli, alius ipsum
impellerit, et moveret; ille motus non esset liber nisi ratione
libere permissionis previe simili modo nullus actus voluntatis
erit per se et immediate liber, sed solum ratione
permissionis previe: quod sane doctrine non est consentaneum
sic enim ipsum amare Deum non esse per
meritorium et laudabile, sed solum illa dipositio, et
determinatio negativa, qua quis sinit se moveri ab obiecto
proposito in hac erit tota laus, totumque meritus
quia tota libertas pari modo odium Dei et quaevis
alia prava voluntas, non erit per se et immediate culpabilis,
sed solum illa negativa dispositio, qua se habet negative
obiectO proposito in hac tots culpa residibit: sicut
cum te sinis impelli a potentiore, si qua culpa tua est
in eo motu, tota est in illa permissione, ex quan factum
est, ul alius te ad eum motum impelleret.
3. Quia non minus videtur Deum facere auctorem omnium
malarum voluntatem quam sententia eorum qui ponunt
determinationis quod patet: quia severa ponit volunta
tem ad omnium actum positivum predeterminari ista enim
praevia applicatio et motio, qua Deus utitur voluntate
ut instrumento, et qua posita impossibile est, ut voluntas