Page:APUG 351H.pdf/42

From GATE
This page has been proofread


5. Proposito obietcto pravo per intellectum v.g. furto aut sacrilegio voluntatem
habere se negative non est magnum peccatum immo
saepe nullum: qua ergo aequitate Deus tunc illum applicat
ad volendum istud obiectum, et implicat tanto malo?
non enim equum esse videtur, ut quia proposito malo
voluntas ad illud negative se habet, idcidrco debeat ad
illud applicari et determinari nulla rerum connexio,
nulla lex naturae, nulla ratio providentie id postulat
item cur illud negative se habere in exemplo proposito,
Est potius dispositio ad notionem Dei qua applicatur
ad volendum, quasi ad nolendum et refutandum? Simul enim
proponitur furtum sub ratione boni utilis et su ratione
mali. 6. Haec sententia aperte innuit voluntate
se negative habente, obiectum propositum imprimere
aliquem notum voluntati, priusquam ipsa cooperetur.
Quid enim aliud significant illa verba: si habeat se
negative se movebitur ab obiecto? Illam enim negationem
volunt esse dispositionem previam ad suscipiendam
motionem obiecti. Habebit ergo voluntas se mere passive
ad illam motionem, quod sane neque vere philosophie,
neque theologie est conforme. Obiectum enim non movet
voluntatem effective, notum illi aliquem imprimendo; sed obiective bonitatem
suam ostendendo, ut voluntas ipsa de
se et in se eliciat affectum quo in illud feratur.
Deus obiuectum esse causam partialem et una cum potentia
voluntatis causare motum in voluntate: hoc enim non est