Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/999

From GATE
Revision as of 19:28, 19 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Est tamen Unisonus initium concentuum et consonantiarum, habetque se in Musica sicut unitas in Arithmetica,punctumque in Geometria.<br> Colligitur praeterea, intervalla musica...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Est tamen Unisonus initium concentuum et consonantiarum, habetque se in Musica sicut unitas in Arithmetica,punctumque in Geometria.
Colligitur praeterea, intervalla musica alia esse consona, alia dissona; quia alia consonantiam efficiunt, et auribus suaviter accidunt, alia minime, uti ex dicendis patebit.
Qui porro soni gravitate et acumine differentes, ac inter se mixti, consonantiam efficiant, qui dissonantiam (id est, qui grati auribus accidant, qui secus) primi Musices repertores (seu Aegyptii hi fuerint, seu Graeci, seu mortalium alii, ante aut post diluvium universale) didicerunt ex judicio aurium, et, ut reor, fortassis tali pacto. Multas chordas, seu ejusdem seu diversae magnitudinis in crassitie et longitudine, extenderunt super eandem tabulam instat cistae aut nostratis chelys majoris concavam, easque ita tendiculis quibusdam aut ponderibus appensis traxerunt, ut cum digito aut plectro tangebantur, una acutius sonaret quam altera, scendendo ab infima seu gravissima usque ad supremma seu acutissimam. Incitarunt deinde simul duas quaslibet chordas, combinando nunc infimas cum mediis et supremis, ninc medias cum his atque illis. Et quarum sonul simul concitatus accidebat gratus auribus, eas consonantiam efficere afferuerunt;quarum ingratus, dissonantiam. Priorum intervalla appellarunt consona, posteriorum dissona. Totum quoque chordarum ita extensarum systema vocarunt scalam Harmonicam , singulas vero chordas, et consequenter singulos sonos, appellarunt gradus, quoniam ex iss veluti gradibus scala chordarum effecta erat. Exinde Instrumenta musica efficere coeperunt, eqaue vocarunt aut Tetrachorda, aut Pentachorda, aut Hexachorda, aut Heptachorda, aut Octachorda etc. a numeor videlicet chordarum extensarum.
In Octochordis ita chordae se mutuo gravitate superbant, ut sonus octavae a sono primae seu infimae distaret ea ratione, qua pueri aut mulieris vox a voce viri, cum simul eundem seu aequalem sonum edere cantando volunt, distat: intermediae vero chordae