ab infima usque ad octavam paulatim et fere paribus intervallis in acumen declinarent.
Hinc factum, ut intervallum inter duas proximas chordas, hoc est, inter primam et secundam, inter secundam et tertiam, inter tertiam et quartam etc. appellarint Graeci διάδυῶν, per duas. Intervallum vero inter tres chordas, hoc est, inter priamam et tertiam omissa secunda, inter secundam et quartam omissa tertia etc. appellarint iidem Graeci διάτριῶν, per tres; inter quatuor, δατεσσάρῶν, per quatuor; inter quinque, διάπέντε, per quinque; inter sex, διά έξ, per sex; inter septem, διάεπτά, per septem; inter octo, non διάοκτώ, per octo, sed διάπασόν, per omnes; ideo utique, quod initio octo ad summam chordas extenderint.
Eadem intervalla Latini nunc vocant Secundam, Tertiam, Quartam, Quintam, Sextam, Septimam, Octavam.
Quod fecerunt primi Musici in octo chordarum instrumentis, idem deinde alli servarunt, quando extenderunt plures chordas; quae paulatim usque ad quindicem excreverunt, ita ut ab octava distare decima quinta tum, quantum a prima distabat octava, nisi quod secundae Octo a primis octo discreparent acumine. Idem praeterea servarunt subsequentes in adjectione aliarum octo, incipiendo inclusive a decima quinta usque ad vigesimam secundam.
Quod diximus de chordis, intelligi Eriam debet de sistulis, vocibus, et quibuscunque corporibus sonantibus ejusdem rationis.
Haec ratio dijudicandi consonantias, et intervalla consona a dissonis doscernendi, duravit apud Graecos usque ad Pythagorae tempora. Hic animadvertens, judicium aurium esse fallax, quoniam nec omnibus eadem sentiendi vis est, ned eidem homini semper aequalis; nec ullius instrumentis fidendum, utpote penes quae saepe mulat varietas atque inconstantia nascitur ex aere nunc humidiore, nunc sicciore, aliisque ex accidentibus; cogita coepit quanam ratione firmiter et constanter consonantiarum momenta perdisceret, et earum judicium non sensui, sed tationi committeret, certas et infallibiles de illis regulas praescribendo. Haec
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1000
From GATE
This page has not been proofread