Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/998

From GATE
This page has not been proofread


intensione, aut remissione. Et talis proprie dicitur unifonus Latinis, ισόφων atque Graecis,quia est sibi ipsi aut alteri omnino aequalis.

§. III.


De Intervallis Musicis: itemque de Consonantiis ac Dinnonantiis.


Musica Intervalla.

SOnus,qui in Musica adhibetur ad Harmoniam efficiendam, non manet semper sibimet ipsi aequalis quoad intentionem aut remissionem, seu quoad acumen et gravitatem, sed variatur ex gravi in acutum ascendendo , ex acuto in grave descendendo. Multo minus plures soni seu voces,quae ad Harmoniam efficiendam requiruntur, eandem seu aequalem habent intensionem et remissionem, sed ex iis aliae sunt aliis acutiores, aut graviores; sicque distant iter se vel unico tantum, vel pluribus quasi gradibus. Distantia igitur,quae est inter gravem et acutum sonum, appellatur Graece διάζημα, Latine Intervallum. Unde a Boethio Lib. I. Musicae Cap. 5. sic definitur : Intervallum est soni acuti gravisque distsantia. Ab Euclide vero sua Musica sic: Intervallum est, quod continetur duobus Sonis, acumine et gravitate differentibus.

Musica consonantia.

Ex varia acutorum et gravium sonorum ac vocum,quocunque intervallo distantium, permixtione oritur varius concentus, ex occursu vel concursu sonorum acuti et gravis compositus,quorum alius naturaliter gratus est auribus,alius in gratus.Illum Graeci appellant συμφωνίαν, Latini Consonantiam; hunc Graeci ασυμφωνίαν, Latini Dissonantiam. Consonantiam definiunt acuti sono gravisque mixturam, suaviter auribus accidentem : Dissonantiam vero, eorundem sonorum sibimet permixtorum ad aures venientem asperam et jucundam percussionem.

Ex his colligitur, Unisonum in rigore et proprie non esse Consonantiam: quia , ut diximus §. praecedenti, est sibi ipsi, aut alteri ejusdem intensionis, omnino aequalis, sine ulla majori aut minori intensione,adeoque ut sic est consonantiae incapax,quam diximus esse soni acuti et gravis mixturam.