Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/722

From GATE
Revision as of 17:48, 18 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "III. Ad rectam AH duc per A perpendicularem KK; in quam ex A utrimque in nn, mm, ll, pp, kk, transfer Tangentes graduum 13, 30, 45, 60, 75; Tangentes inquam distantiarum hora...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


III. Ad rectam AH duc per A perpendicularem KK; in quam ex A utrimque in nn, mm, ll, pp, kk, transfer Tangentes graduum 13, 30, 45, 60, 75; Tangentes inquam distantiarum horariarum a Meridiano in Aequinoctiali, allatas supra Cap. 16. ?. 3. Tabula I.
IV. Transfer quoque ex A in B Secantem altitudinis poli 48 graduum,nimirum particulas 11 desumptas ex recta EF: ex eodem vero A in E transfer Secantem altitudinis Aequatoris graduum 42, nimirum particulas 9. Erit B centrum Horologii. Ex E ad CD duc perpendicularem FI; atque per B et I dic rectam BI pro linea styli, sive Meridiana propria plani declinantis. Rursus ad BI, ex I, duc perpendicularem IO; atque ex I in O transfer distantiam EI; perque NO, quae erit axis Mundi, et index angularis Horologii.
V. Applica puncto E, et punctis lineae KK, nimirum punctis, nn, mm, ll, pp, KK regulam; quae in quibus punctis secuerit lineam Horizontalem CD, ut in punctis D, q,r,s,t,u,x,y,C, per illa ex centro Horologii B duc lineas horarias,terminandas deinde vel Tropicis,vel alio ad libitum tuum modo. Pro linea horae sextae duc ex E ad A perpendicularem EF, qtque per B et F duc rectam pro linea horae sextae; eritque totum Horologium constructum. Lineis horariis appone numeros, ut Figura habet.
VI. Pro Indice erige perpendiculariter triangulum BIO supra linea styli BI.

Annotatio.


Muri declinatio quomodo examinetur.


Declinationem murorum examinare.

Horologium a Vertivali primario declinans (quod etiam, et forte melius declinans a Meridiano dici potest) quadruples est, uti ex dictis supra,cum de Declinantibus Horologiis ageretur,colligitur. Aut enim declinat a Meridie in Ortum, aut in Occasum;item aut a Septentrione in Ortum, aut Occasum.

Declinatio autem plani seu muri accipitur Semicirculo in assere quadrato descripto, et in 180 gradus, seu in 90 gradus eo modo, quo in apposita hic Figura apparte, diviso, ac regula circa centrum