Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/723

From GATE
This page has not been proofread


E mobili instructo. Esto enim asser quadratus seu quadrangularis ABCD. Ex puncto E medio inter A et B ducatur recta EG, perpendicularis ad AB, et CD. Ex E describatur Semicirculus, et Quadrans uterque dividatur in gradus 90, incipiendo a recta EG, mumerique adscibantur,ut Figura monstrat. Centro E affigatur regula EF mobilis circa centrum. Hoc instrumento sic examinatur declinatio muri. Latus AB applicatur muro, ita ut planum instrumenti sit parallelum Horizonti; et ad latus regulae EF alligatur pixis magnetica H. Regula cum pixide movetur tam diu hus et illuc , donec acus magneetica lineae Meridianae fundo pixidis inscripta incumbat, atque quiescat. Quo facto , quot gradibus regula EF abest a linea Meridiana EG instrumenti, tanta est declinatio muri, id est, tot gradibus declinat murus a Verticali primario. Et quidem si instruemntum fuit applicatum muro ex parte Australi vergatque Regula EF in ORtum, declinat murus a Meridie in Occasum ; si vergat regula in Occasum, declinat murus in Ortum. Si vero instrumentum fuit applicatum muro ex parte Septentrionali, vergatque regula EF in Ortum, erit declinatio a Septentrione in Occasum : si vergat in Occasum, erit declinatio a Septentrione in Ortum.

Monitio ad Lectorem.


OMitto methodum inscribendi arcu Zodiaci Horologio declinanti per Tangentes, quam preaescribit P. Clavius in Libello de nova Horologiorum descriptione Cap. 18. et ex ipso Kircher. in Art.Magna Lucis