Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/721

From GATE
This page has not been proofread


PROPOSITIO IV.


Verticale declinans per Tangentes et Secantes describere.


Horologium Verticale declinans per Tangentes et Secantes describere.

P. Christophorus Clavius in Libello de nova Horologiorum ratione, et cum ipso P. Athanasius Kircherus Lib. 4. Artis Magnae Lucis et Umbrae Par. 1. Cap. 3. Probl. 4. Pragmatia 2. praescribunt intricatissimum simul et operosissimum modum describendi Horologia a Verticali primario declinantia, per Tangentes; ad quem videlivet multiplices, et pro qualibet poli

Vid.Iconis. XLI II.

elevatione,murique alia et alia declinatione variabiles Tabulae requiruntur, quarum ope puncta horaria aut in Horizontali,aut in Aequinoctiali linea requiruntur. Lege utrumque, aut alterutrum, et quod dico verum esse deprehendes. Ego sequentem per Tangentes, et Secantes simul praescribo, si non plane facilem,longe tamen et breviorem et expeditiorem.

Exemplum ponam in plano seu muro declinante a Meridie in Ortum, gradibus 40, in loco, ubi poli elevatio est graduum 48, Aequatoris graduum 42.
I. Itaque ex recta quacunque EF abscinde decem aequales particulas EG (quae majores fuerint, aut minores, eo majus aut minus evadet Horologium) quarum quaelibet in alias decem subdivisa intelligatur. Deinde portionem hanc EG transfer aliquoties in resiuam lineam GF, et numeros adscribe, uti in Figura apparet.
II. Ductis perpendicularibus DC, et BG (quarum prior lineam Horizontakem , posterior Meridianam loci, seu horae duodecimae prepraesentat) secantibus se mutuo in A, describe ex A, ad quodcunque intervallum , arcum circuli GH (ad sinistram quidem Meridianae AG, quando murus declinat in Ortum, ut in nostro casu; ad dexteram vero, quando in Occasum declinat)in quo ex G in H numera declinationem plani seu muri, quam in nostro exemplo ponimus esse 40 graduum: numera, inquam, ex G usque in H gradus 40, et per H ex A duc rectam AH, quae vocetur linea declinationis.