Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/711

From GATE
Revision as of 16:50, 18 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "''dictorum graduum usque ad Aequinoctialem productae, et praedictos angulos efficientes,in puncta horaria Aequinoctialis lineae eadem, quae per Tangentes fuerunt inventae, pos...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


dictorum graduum usque ad Aequinoctialem productae, et praedictos angulos efficientes,in puncta horaria Aequinoctialis lineae eadem, quae per Tangentes fuerunt inventae, posita recta OI sinu toto 1000 aut 10 partium, ut patet. Ergo etc.
IV. Linea horae 7mae matutina et 5tae verspertinae , productae per centrum H, dant lineas horae 5tae matituinae et 7mae verspertinae. Simili ratione aliae lineae horariae infra recta, KL , productae per centrum H , dabunt alias ejusdem denominationis lineas supra rectam KL,si pluribus indiges in majori altitudine poli.
V. Stylus Horologii potest esse vel rectus, aequalis rectae CD,erectus perpendiculariter ex puncto C supra planum Horologii; vel triangulum HDI erectum perpendiculariter supra portionem HI Meridianae; vel denique HD producta cujuscunque longitudinis poli,scilicet graduum 48.
VI. Si tum legitimum habebit Horologium, si H respiciat Austrum, I Boream, et Meridiana AB congruat Meridianae regioni, pro qua est constructum Horologium.
VII. Horologio absoluto, et descriptis Tropicis modo mox dicendo, deleri debent omnes aliae lineae, et circuli , exceptis lineis horariis et aequinoctialis. Imo et lineae horariae extra Tropicos prolongatae, superfulae sunt, ideoque et deleri poterunt.

PROPOSITIO III.


Tropicos, aliosque Arcus Signorum Zodiaci Horologio Horizontali Astronomico inscribere per Tangentes.


Areus Signorum Zodiaci inscribere Horologio per Tangentes.

EXemplum ponam in Horologio praecedenti, costructo ad elevetionem poli 48 graduum. Quod autem de hoc dixero, de omnibus aliis ad alias poli elevationes constructis intelligi debet. Itaque

I. Quoniam Horilogium est Horizontale, et descriptum ad latitudinem Graduum 48; sume ante te ex Tabulis Capitis 17. praecedentis Tabulam XIV, continentem Tangentes latitudinem graduum 48.