Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/710

From GATE
This page has not been proofread


VII. Pro stylo angulari transfer ex I in g Secantem altitudinis poli; quae altitudo poli in casu nostro est graduum 48, cujus Secans continet particulas 14 . Ex H per g duc rectam Hg ; et habebis Triangulum HIg, cujus angulus I est rectus, ad H aequalis altitiduni poli , ad g aequalis altitudini Aequatoris. Itaque si dictum Triangulum erexeris perpendiculariter, supra Meridianae portionem HI, erit totum Horologium constructum.
Si velis stylum rectum, cujus umrae extremum monstreret horas, et percurrat parallelos Solis Horologio inscribendos duc ex I in HG perpendicularem ID , et ex D in HI perpendiculare, DC: erit DC stuli longitudo, punctum vero I locus, cui infigi ad angulos rectos debet.
Si stylo angulari HG affixeris nodum D, percurret ejus umbra parallelos Solis, et monstrabit horas.

Annotationes.


Quando Tangens aliqua ex I utrimque transferenda tam parva est, ut circino possit accipi, adjungatur ea ad Tangentem Alterius cujuspiam puncti jam inventi in Aequinoctiali MN. Si enim Tangentem ita conflatam, et ad partes decimas reductam, ex illo altero puncto invento transferas in lineam Aequinoctialem , inventum erit punctum , quod quaeritur. Verbi gratia, Tangens horae 1mae et 11mae est 2 : si enim adjicias ad Tangentem horae 2dae , vel 10mae, quae est 5 , quae hor 2da vel 10ma translata dabit punctum horae 1mae et 11mae. Atque ita de caeteris.
II. Lineae nobis ad Horologium coversis dexterae pertinetn ad horas antemeridianas, dexterae vero ad horas pomeridianas, ut numeri horarum Isidem lineis adcrispti indicant.
III. Esse autem recte hac ratione per Tangentes inventa puncta horaria in Aequinoctiali , sic ostenditur. Si rectae ID qequalis sumatur IO, et ex O intervallo OI vicrulus describatur, constituanturque anguli distantiarum horariarum a Meridiano, nempe anguli graduum 15, 30, 45, 60, 75; cadent rectae ex O per puncta