II. Quia stylus CD Horologii antea descripti supponitur esse divisus in 10 aequales partes, adeoque habere rationem sinus totius 10 partium; reduc Tangentes praedicta Tabulae ad decimas, per dicta §.I. Capite 16; eruntque Tangentes,ut sequitur.
III. Inquire puncta in omnibus lineis Horariis, per quae Arcus tropici Cancri transire debet, sic. Ex linea EF in praecedenti Figura accipe circino Tangentem e regione horae duodecimae scriptam, nempe 13 , eamque ex H centro Horologii transfer in lineam Meridianam doersum infra stylum , et nota punctum. Iterum accipe ex eadem linea EFT Tangentem notatam e regione horae primae et undecimae, nempe 13, eamque ex eodem H centro transfer deorsum in lineas horae primae et undecimae, et imprime puncta. Russus accipe Tangentem 14 scriptam e regione horae scundae et decimae, eamque ex centro H transfer deorsum in lineas horae secundae ac decimae, et imprime puncta. Eodem modo tranferes ex H in reliquas horarias Tangentes