Ab anno Domini 600 ad 700
p. 139
Domini 660.
Scripsit plurima, quorum catalogum refert Card. Baronius tomo 8 Annalium.
Nunc extat insignis disputatio habita in Africa Contra Pyrrhum Monothelitam, quam Graecam & Latinam edidit idem Card. Baronius in appendice ad octauum tomum Annalium.
Extat etiam in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 6 editionis secundae liber De ecclesiastica mystagogia.
Extant denique tomo 5 eiusdem Bibliothecae sanctorum Patrum Centuriae S. Maximi de charitate & de incarnatione Verbi, sed cum translatae sint e lingua Graeca in Latinam opera haereticorum, non multum illis fidendum est.
Solent enim haeretici in autoribus bonis transferendis saepe ad suos errores sententias auctorum bonorum accomodare.
[206.]
De sancto Hildephonso episcopo Toletano – 658
Sanctus Hildephonsus episcopus Toletanus factus est anno Domini 658 tempore Vitaliani papae.
Obiit anno Domini 667.
Scripsit insignem tractatum De virginitate B. Mariae & alium De perpetua virginitate & parturitione eiusdem sanctissimae deiparae & sermones duodecim de eadem, quae omnia extant excusa Parisiis apud Niuellium anno 1576 & inueniuntur in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 9 editionis secundae.
Extat item liber De viris illustribus, inter opera S. Isidori Hispalensis, sed cum titulo S. Hildephonsi.
Alia multa & versu & prosa scripsisse dicitur, quae non extant.
Ob singularem deuotionem erga beatissimam Dei matrem & defensionem perpetuae virginitatis eiusdem virginum reginae, meruit iste felix antistes non solum in terris intueri eam diuino splendore fulgentem, sed etiam ab ea donari praeclara veste sacerdotali & quod summo gaudio animam eius repleuit, certus reddi de veste gloriae post beatam mortem consequenda, quae omnia scribit Iulianus eius diaconus, praefatione in librum S. Hildephonsi De laudibus intemeratae Virginis Mariae.
[207.]
De sancto Iuliano episcopo Toletano – 680
Sanctus Iulianus episcopus Toletanus, creatus est anno Domini 680 & post annos decem obiit.
Scripsit tres libros Aduersus Iudaeos, qui extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto editionis 2.
Scripsit etiam tres libros de futuro seculo, quos Prognosticon vocauit, qui extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 9 editionis secundae.
Admonet autem Card. Baronius in notis ad Martyrologium, die octauo Martii, sanctum Iulianum episcopum Toletanum non recte vocari Iulianum Pomerium: duo enim fuerunt Pomerii, unus presbyter qui simpliciter dicebatur Pomerius, a Gennadio, sed ab Isidoro, & ab aliis