Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/156

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 138



meminit sanctus Hildephonsus, qui eadem aetate vixit, qua Isidorus ipse. Ideo suspicor, haec non esse ab ipso sancto Isidoro scripta, sed ab aliquo alio superaddita. Certe liber De contemptu mundi & Norma viuendi decerpta sunt ex libro Synonymorum. Item Chronicum decerptum est ex libro 5 Etymologiarum, aut si non inde decerptum est, non est verisimile Chronicum bis ab Isidoro scriptum.
Porro quae dicuntur in editione Parisiensi Commentaria in Genesim, Exodum, &c. dicuntur a sancto Hildephonso, Quaestiones siue Expositiones sacramentorum ex variis auctoribus collectae. & qui sunt duo lbri ad Florentinam sororem De nativitate Domini, &c. & De vocatione gentium, fortasse sunt duo illi, quorum meminit sanctus Hildephonsus, contra nequitiam Iudaeorum. Et qui vocantur in editione Parisiensi De officiis ecclesiasticis, vocantur a sancto Hildephonso De genere officiorun.


[202.] De sancto Eligio episcopo – 640

Sanctus Eligius episcopus Nouiomensis, scripsit homilias sexdecim, quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 2 editionis 2. Obiit anno 665 teste Sigeberto in Chronico, cuius vita scripta satis diligenter libris duobus a beato Audoeno Rothomagensi praeposito, extat apud Surium die 1 Decembris.


[203.] De Berengosio abbate

Berengosius abbas scripsit De inuentione sanctae crucis libros tres. Item librum De mysterio ligni crucis & sermones variorum argumentorum, quae omnia extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo editionis secundae, quo tempore vixerit, ignoratur.


[204] De Esaia abbate

Esaias abbas, qui quo tempore vixerit, inuenire non potui, scripsit homilias 29 valde utiles, praesertim monachis ad perfectionem tendentibus. Extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo editionis secundae.


[205.] De sancto Maximo martyre – 650

Sanctus Maximus monachus Constantinopolitanus & martyr clarissimus, vixit temporibus Honorii papae primi & Heraclii imperatoris. Obiit autem sub Vitaliano pontifice & Constante imperatore anno