69 Arius
324
presbyter Alexandrinus, Sylvestri papae tempore et Constantini imperatoris, invidiae stimulo incitatus, quod Alexandrum compresbyterum suum ad episcopatum evectum videret, occasionem accepit de Ecclesia recedendi, tandem vitam in latrina turpissima finivit: Athanasius in orat. contra Arianos,
Epiphanius
haer. 69, Ruffinus lib. 10 Histor.
1. 2. 3. 4. 5. 6:
Epiphanius haer. 69. | Theodoretus lib. 4 Haeret. fabul.[1]
323r
Docuit autem:
1° Filium Dei esse creaturam.
2° Non esse coaeternum Patri.
3° Esse minorem Patre.
4° Deum esse, sed verum non, sed falsum: Athanasius epist. ad Afros, et historia tripart. lib. 20 cap. 7,
Theodoretus
lib. 1 Histor. cap. 4.
5° Non esse eiusdem essentiae cum Patre.
6° Christum hominem non habere animam.
7° Catholicos rebaptizandos:
Augustinus
haer. 49.[2]
Idem Anabaptistae.
8. 9. 10. 11. 12. 13: sequuntur Calvinistae.
8° Monachos persequebantur et passim occidebant: Ruffinus lib. 11 histor. 20 cap. 7.
9° In multas sectas divisi sunt:
Epiphanius
haeres. 73
et
Rufinus lib. 10 Histor. cap. 25,
Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul.[3]
10° Altaria evertebant, sacra vasa polluebant, virgines et matronas stuprabant, omne genus impudicitiae et obscoenitatis exercebant: Athanasius Pro fuga sua et in vita D. Antonii,
Theodoretus
lib. 4 hist. cap. 19 et 12.
11° Sacramentum corporis et sanguinis Domini in terram proiiciebant et conculcabant.
12° Pecuniarum et praediorum avidissimi erant.
13° Innumeros catholicos summa crudelitate affecerunt. 12 et 13: Victor Africanus lib. 1 de persecut. Wandal. et Visig. Lirinensis in libro suo.
14° Sacras Scriptura corrumpebant. Haeresim Arianam damnaverunt Concilium Nicaenum, primum ex generalibus, item omnia pene concilia sequentia et omnes Patres: Ambrosius lib. 3 de Spir. Sancto cap. 10
15° Epistolam ad Hebr. respuebant et Pauli esse negabant, (Theodoretus
praef. in ep. ad Hebr.
16° Nullo modo praeter Scripturas admi unt traditiones,)
Epiphanius
haeres. 69,
Augustinus
lib. 5 contra Maximin. cap. 1, Socrates lib. 5 cap. 14.
70 Asterius,
326
quidam eodem fere tempore docere coepit, Christum ita esse Dei virtutem,