nec sacramenta more solito percipiebant, sed tamquam homines sine capite quisque prout volebat regebat seipsum: Evagrius lib. 3 hist. cap. 33. Inde a multis dicuntur monophysitae, quod unam naturam in Christo cum Eutychio defenderent: Nicephorus lib. 18 cap. 45, Ioannes Maxentius lib. contra Acephalos, Gregorius lib. 2 epist. 36, ubi etiam dicit Acaphalos fuisse a Vigilio papa damnatos, et lib. 10 epist. 55.
131
Iuli(an)us Halicrnasseus
auctor haeresis Aphtartodocetarum, qui asserebant Christi corpus ab ipsa conceptione nulli obnoxium fuisse interitioni. Hanc haeresim habuit illamque voluit [definire Iustinianus imperator], sed non potuit.
Damascenus
lib. de haer.,[1]
Evagrius lib. 4 histor. cap. 34 et 39 |
132 Christolytae
329v
per eadem tempora docuerunt Christum corpore in sepulchro et anima apud inferos relictis, cum sola divinitate in coelum ascendisse: Damascenus,
ibidem.[2]
133 Agnoitae
a.D. 567
authore Themistio:
Damascenus
de Haeres.,[3]
Onuphrius in Chronico inf [blanco], qui unus erat ex monophysitis, ad reliquias Eutychianae impietatis addidit Christum ignorare diem iudicii.
Contra quem errorem scribit Eulogius Alexandrinus et eius sententiam probat Gregorius lib. 8 epist. 42.
Quis autem fuerit iste Themistius, non omnino convenit inter auctores. Nicephorus lib. 18 cap. 30 putat Themistium philosophum fuisse, qui tempore Valentis imperatoris floruit, sed melius videtur dicere Liberatus in Breviario cap. 19 eum fuisse diaconum Thimothei episcopi Alexandrini.
134 Eutychius
a. D. 575
episcopus Constantinopolitanus tempore Pelagii II papae asseruit corpus nostrum post resurrectionem futurum impalpabile et subtilius omni vento et aere: Gregorius lib. 14 Moral. cap. 31. Eodem tempore in Galliis quidam presbyter docuit non futuram resurrectionem carnis: Gregorius Turonensis lib. 10 Histor. Gall. num. 13.
135 Iacobus Syrus
a.D. 590
tempore Mauritii imperatoris instituit ex Eutychiana haeresi secta propriam Iacobitarum et praeter Eutychii errores, ut ait Nicephorus lib. 18 cap. 45 docuit:
1° Candenti ferro esse inurendam frontem baptizandorum, cum sit scrip-