Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/47

From GATE
This page has been proofread


f. 336r

< Anno Domini >



Clementis V quae incipit: »Gloriosam Ecclesiam«  damnantur, quod doceant:
1° Duas esse ecclesias, unam carnalem cum Romano Pontifice, praeterea alteram spiritualem, in qua ipsi essent. Ioannes Turrecremata lib. 4 Summae part. 2 cap. 32, ibi etiam ceteros omnes invenies.
2° Omnem iurisdictionis auctoritatem esse in Romano Pontifice evacuatam et in se solis manere.
3° Nullo modo esse iurandum.
4° Sacerdotem in peccato mortali exsistentem nullo modo consecrare.
5° Evangelium in se solis completum, quod antea erat obtectum et prorsus extinctum.


184 Michael de Caesena

fratrum minorum generalis minister et Guillelmus Occam
damnati sunt a Ioanne XXII, quod pertinaciter assererarent Christum et apostolos nihil proprium in particulare vel in communi habuisse. Extravagant. Ioannis XXII, quae incipit: »Cum inter«.


185 Beguini

apud Guidonem Carmelit. in sua Summa de haeresibus, ubi etiam sequentes haereses invenies, multos errores habuerunt, et forte dictus Michael eorum auctor fuit.
1° Christum nihil proprii habuisse nec in particulari nec in communi.
2° Esse [contra] perfectionem evangelicam aliquid habere et in communi.
3° Papam non posse dispensare in regula S. Francisci nec in votis, nec concedere, ut fratres minores transeant ad alios ordines.
4° Ioannes XXII perdidisse suam auctoritatem, quod concesserit fratribus minoribus ut haberent frumentum in horreis et granariis et vinum in cellariis pro communi vita.
5° Statum fratrum minorum esse perfectiorem statui episcoporum.
6° Papam non posse dispensare in voto simplici etsi ob bonum privatum id fieret vel ob gentis alicuius conversionem ad fidem.
7° Interrogati ab inquisitoribus non tenentur respondere nisi de articulis fidei et sacramentis.


186 Lollardusgualtherus

1315


sectam Lollardorum iisdem temporibus instituit et praeter haereses Henricianorum, Waldensium et Albingensium hos errores addiderunt - Trithemius in Chron. anni 1315:
1° Luciferum iniuste cum suis pulsum de coelo, et in suum locum aliquando restituendum.
2° Michaelem et bonos angelos omnes aeternis suppliciis deputandos.
< 3° > Mariam non mansisse virginem, alioquin ut dicunt, non hominem sed angelum peperisset. Isti sunt forte, quos D. Thomas 1 Contra Gentes cap. 95 vocat Luciferianos, eo quod asserant Deum in Luciferi deiectione peccasse.[1]
Idem aliqui protestantes.


187 Marsilius de Padua et Ioannes de Ianduno

1320


condemnantur erroris a Ioanne XXII in Extravag. quae incipit: »Iuxta doctrina Christi. Apostol.«  quod docuerint:
1° Christum solvisse didrachma non condescensu, sed coactum necessitate: Alvarez lib. 1 cap. 68 de planctu Ecclesiae.
2° Petrum non fuisse magis caput ecclesiae quam quemvis alium apostolum.
3° Christum nullum caput Ecclesiae reliquisse, nec ullum suum vicarium.
4° Petrum non habuisse plus auctoritatis reliquis apostolis.
5° Ad imperatorem spectare instituere et corrigere Pontifices.
Idem cum his docent Lutherani.
6° Omnes sacerdotes esse eiusdem auctoritatis et iurisdictionis ex institutione Christi: quod vero papa plus possit quam ceteri et plus episcopus quam presbyter, est ex concessione imperatoris.

7° Papam et totam ecclesiam simul non posse ullum haereticum punire punitione coactiva nisi ab imperatore auctoritatem accipiat: Turrecremata lib. 15 4 part. 2 cap. 37.
_______________

  1. Thomas Aquinas Contra Gentes, .