95 Seleucus et Hermias
325v
Galatiae iisdem temporibus errores suos docuisse videntur,
Philaster
in Catalogo:
1° Materiam, ex qua est factus mundus, esse Deo coaeternam.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7:
Augustinus
haer. 59,
Philaster,
ibid.[1]
2° Malum nunc esse a Deo, nunc a materia.
3° Christum non ascendisse ad patrem cum carne, sed eam exuisse et in sole posuisse.
4° Nullum esse visibilem paradisum.
5° Non esse cum aqua baptizandum.
6° Resurrectionem non futuram, sd quotidie fieri in filiorum procreatione.
7° Animas ab angelis creari de igne et spiritu.
96
Proclianitae
sive
Prodianitae
sive
Hermiatitae
discipuli fuere Seleuci et Hermiae atque ad eorum errores addiderunt:
1° Christum in carne non paruisse:
Augustinus
haer. 60.[2]
Non futurum iudicium extremum.
1, 2:
Philaster.
2° Locum Ezechielis de 4 animalibus sic esse intellegendum, ut per leonem significetur rex Parthorum, per vitulum rex Aegyptiorum, per aquilam rex Romanorum, per hominem piissimorum hominum similitudo.
97
Patriciani,
a Patricio quodam Romano dicti sunt, docuerunt, ut ait
Philaster:
1° Carnem hominis non a Deo, sed a diabolo esse.
1, 2:
Philaster,
Augustinus
62 haeres.[3]
2° Carnem fugiendam et detestandam atque ideo hominum esse seipsum occidere, ut caro exterminetur.
98
Paterniani
seu
Venustiani
haeresin superiorem nonnihil limitarunt. Solum enim partes inferiores hominis a diabolo esse dicebant et ideo licere illis partibus omnem turpitudinem exercere:
Augustinus
haer. 85.[4]
99
Coluthus
Aegyptius Arianorum fautor docuit etiam, Deus non esse causam ullius mali, nec culpae nec poenas:
Augustinus
haer. 65,
Philaster
in Catal.[5]
100
Alii
quidam eodem tempore docuerunt mundum hunc post resurrectionem mansurum in eo statu, quo nunc est, nec futurum "coelum novum et terram novam",[6]
ut Scripturae docent,
Augustinus
haer. 67,
Philaster
in cata-