logo.
101
Passalorinchitae
id est palum seu digitum naribus opponentes ut silentio studerent:
Augustinus
haer. 63.[1]
102
Nudis pedibus ambulantes
haeretici habiti sunt, quia nudis pedibus ambulabant non propter afflictionem carnis, sed quia sic intellegi dicebant in Exod. 3: "Solve calceamenta de pedibus tuis",[2]
et similia Iosue 5 et Isaiae 20:[3]
Augustinus
haer. 68.[4]
103
Cum hominibus non manducantes
dicti sunt haeretici quidam, qui putabant cum coeteris hominibus non manducandum. Qui etiam dicebant Spiritum Sanctum esse creaturam:
Augustinus
haer. 71,[5]
Philaster.
104
Rhetorius
quidam haereticorum omnium studiosissimus, omnes haereses veras esse aiebat:
Augustinus
haer. 71,
Philaster
in catal.
105
Alii
quidam asserebant, divinitatem Christi doluisse, cum eius caro in cruce figeretur:
Augustinus
haer. 73,
Philaster.
Idem quidam ex novis haereticis.
106
Alii
Trinitatem dicunt esse tres partes Dei, patrem filium et Spiritum Sanctum, atque ideo neque Patrem in se esse personam, neque Filium, neque Spiritum Sanctum:
Augustinus
haer. 74,
Philaster.
107
Alii
dicunt aquam non esse creaturam, sed Deo coaeternam:
Augustinus
haeres. 75,
Philaster.
108
Alii
dicunt imaginem Dei non esse animam, sed corpus:
Augustinus
haeres. 76,
Philaster.
109
Alii
mundos innumeros ponebant more quorundam philosophorum:
Augustinus
haeres. 77.
110
Alii
sceleratorum animas in daemones converti et in alia animalia
asserebant: Augustinus haer. 78, Philaster. |
326r