Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/14

From GATE
Revision as of 11:43, 27 February 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


tini secutus est et praeterea docuit
1° Omnia pendere ex fato. Augustinus haeres. 35.[1]
2° Non esse futuram resurrectionem: Epiphan. haer. 36.


37 Hermogenes.

174


Circa eadem tempora vixit.
Docuit autem
1° Materiam esse Deo coaeternam. Tertullianus De Praescript. et lib. in Hermogenem.
2° In Deo esse unam personam tantum. Eandem haeresim postea Praxeas recepit et postea Noetus et Sabellius, de quibus postea Augustinus haeres. 41.[2] Tertullianus de Praescript. et lib. contra Praxeam.
3° Corpus Domini in solem esse repositum.
4° Daemones esse in materiam refundendos. Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.


38 Montanus

175


Phryx, unde Cataphrygae haeretici dicuntur. Extitit temporibus Antonini Pii. In cupiditate primum locum obtinendi capit novam haeresim excogitare: Epiphanius haer. 48, Theodoretus lib. 3 cap. 3 haeret. fabul.
Docuit haec.
1° Spiritum in apostolis fuisse, paracletum autem multa plura in Montano dixisse quam Christus in Evangelio protulit.
2° Montanum esse paracletum et Priscillam ac Maximillam prophetissas eius. Basilius lib. 2 in Eunomium, Eusebius lib. 4 cap. 14 Hystor., Augustinus haeres. 26,[3] Theodoretus lib. 3 haeret. fabul.
3° Matrimonium dissolvi posse: Eusebius lib. 4 Histor. cap. 17.
4° Tres quadragesimas instituit. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 Hieronymus ad Marcellam de erroribus Montani.
5° Pepuzam urbem ipsius esse Hierusalem docuit et in ea tres ordines instituit: 1° patriarcharum, 2° levitarum, 3° Episcoporum.
6° Poenitentiam et peccatorum confessionem sustulit, idem Lutherani.
7° Prophetas fuisse correptitios nec scivisse quid dicerent.
8° Secundas nuptias fornicationem esse. Augustinus haer. 26.[4]
9° Sanguinem infantum suis mysteriis miscebant, sed hoc ipsi non fatebantur. Hieronymus et Theodoretus ibidem, Augustinus haer. 26,[5] Epiphanius haer. 48.
10° Unam esse tantum personam in divinis: Clemens lib. 4 Strom.
11° Animales esse eos omnes qui eorum doctrinam non sequuntur.
12° Veros martyres esse apud se. Eusebius lib. 5 cap. 15.

13° Rebaptizandos esse eos qui convertuntur: Philaster.

  1. Augustinus De haeresibus, XXXV, p. 306.
  2. Augustinus De haeresibus, XLI, p. 307-309.
  3. Augustinus De haeresibus, XXVI, p. 302.
  4. Augustinus De haeresibus, XXVI, p. 302.
  5. Augustinus De haeresibus, XXVI, p. 302.