Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/759

From GATE
Revision as of 09:14, 26 November 2019 by Michel Habimana (talk | contribs)
This page has not been proofread


cans bifariam Aequatorem et Zodiacum; illum quidem recte, seu ad angulos rectos: hunc vero oblique, seu ad angulos obliquos, in Semicirculum Borealem et Australem.
Colurus Solstitiorum est ille Circulus maximus, qui trasnit per puncta Solstitialia, polos Mundi, et polos Zodiaci, dividens Aequatorem, Zodiacum, et Colurum Aequinoctiorum bifariam. Arcus huius Coluri inter Aequatorem et puncta Solstitialia Zodiaci metitur maximam Solis declinationem ab Aequatore utrimque versus polos Mundi: cui declinationis aequalis est distantia polorum Zodiaci a polis Mundi. Hic Colurus dividit Zodiacum in Semicirculum ascendentem et descendentem.
§. VIII.
De duobus Circulis Tropicis.
Tropicus Cancri est ille Circulus non maximus, qui ex parte poli Arctici distat aequaliter secundum omnes sui partes ab Aequatore gradibus 231/2, transitque per punctum solstitiale aestivum Zodiaci, quod est principium Cancri. Dicitur Tropicus (id est, conversivus) Cancri, quia transit per Cancri principium; et dum Sol motu suo proprio illum attingit, convertitur ad Aequatorem, unde discesserat.
Tropicus Capricorni est ille Circulus non maximus, qui ex parte poli Antarctici dista aequaliter secundum omnes sui partes ab Aequatore gradibus 231/2, transitque per punctum Solstitiale hybernum Zodiaci, quod est principium Capricorni. Dicitur Tropicus (id est, conversivus) Capricorni, quia transit per Capricorni principium; et dum Sol motu suo proprio illum attingit, incipit reverti ad Aequatorem, unde discesserat.
§. IX.
De duobus Circulis Polaribus.
Circulus Polaris arcticus est ille Circulus non maximus, qui prope polum arcticum describitur a polo Zodiaci per cir-