Hae duodecim constellationes vocantur Signa Zodiaci, et ipse Zodiacus nominatur Signifer.
Quodlibet superius in praedicto ordine est inferiori sibi correspondenti diametraliter oppositum in coelo. ratione illorum Zodiacus dividitur in 12 partes, quae etiam vocantur Signa Zodiaci; et unumquodque continet 30 gradus ex iis, quorum 360 continet totus Zodiacus. Sex priora Signa suppra posita vocantur Borealia, quia sunt in medietate Boreali Zodiaci; sex vero posteriora dicuntur Australia, quia sunt in Australi medietate. cancer, Leo, Virgo, Libra,Scorpio, Arcitenens sive Sagittarius, appellantur signa descendentia, respectu habitantium in Hemisphaerio Boreali Terrae, quia Sol per illa descendit; reliqua dicuntur ascendentia, ob contrariam rationem. Ecliptica vocatur via Solis, quia Sol motu proprio semper su illa incedit, nusquam devians. Zodiacus vocatur Mundi seu fascia, propter latitudinem.
In Zodiaco considerant Astronomi quatuor puncta principalia, quorum duo vocantur Aequinoctialia, et duo Solstitialia. Aequinoctialia sunt illa, in quibus Zodiacus Aequatorem secat, et vicissim ab ipso secatur: Solstitialia vero sunt illa, quae maxime ab Aequatore removentur, nimirum gradibus 231/2, in Coluro solstitiorum numeratis.
In Aequinoctialibus punctis Solefficit Aequinoctia, in Solstitialibus Solstitia. Aequinoctialium punctorum unum appellatur Vernum, estquee principium arietis, quia Sole in ipso existente est principium Veris: Alterum vocatur Autumnale, quia Sole in ipso existente est initium Autumni. Solstitialium quoque punctorum unum appellatur Aestivum, estque principium cancri: Alterum Hyemale, estque principium Capricorni.
Colurus Aequinoctiorum est ille Circulus maximus, qui transit per puncta aequinoctialia Zodiaci, et per polos Mundi, se-