cumvolutionem (saltem imaginariam) dicti poli circa polum Mundi: unde recedit a polo arctico 231/2 gradibus, numeratis in Coluro solstitiorum.
Circulus Polaris antarcticus est ille Circulus non maximus, qui prope polum antarcticum describi concipitur a polo Zodiaci per circumvolutionem ipsius: unde distat a polo antarctico 231/2 gradibus, numeratis in Coluro solstitiorum.
Ex decem Circulis hactenus explicatis aliqui sunt invicem paralleli, seu aequidistantes secundum omnes suas partes, ut sunt Aequator, Tropici, et Polares: alii vero minime uti sunt Aequator et Zodiacus, Aequator et Coluri.
Item aliqui sunt fixi et immobiles, id est, non concipiuntur circomvolvi motu diurno ab Ortu in Occasum, ut sunt Horizon, et Meridianus: alii vero omnes sunt mobiles, et circomvolvi concipiuntur ab Ortu in Occasum sumul cum coelo, quod moveri concipitur, tametsi revera non moveatur.
Horum praecipui sunt Certicales, Paralleli Horizontis, Declinationum, Latitudinum, Positionum, Domorum coelestium seu Dodecatemoriorum, Horarii etc.
Verticales Circuli sunt maximi, transeuntes per Zenith et Nadir cuiusque loci (ubi etiam sese intersecant) et per singula Horizontis puncta; in quo Horizonte etiam suos polos habent, ideoque insistunt ipsi ad angulos rectos, et secant eum bifariam. Ex horum numero est Meridianus. Dicuntur Verticles, quia per verticem locorum transeunt. Ille, qui transit per communes sectiones Horizontis et Aequatoris, sive per puncta Ortus et Occasus