Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/14

From GATE
Revision as of 10:13, 10 February 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Aliae vero contra magnitudinis excessu aut à justo deficientes, in partibus fere aequae mensurae, sed partibus inaequales suam stoliditatem, et indocilitatem, somnolentiam et insensatam animi indolem, nulla virtutum dote praeditorum effigiem imitantur. Videbis alias rusticana negligentia, aut simili tractu rugis crispatas frontes, nonnullas affabiles et placito obtutu. Sunt aliae foeminino luxu blandae, aliae severae contuitu formidabiles, aliae vero timidae, vix vitae spiritum habere, seu repraesentare videntur. Ridentes aliae, aliae atra tristitia lacrymabundae, indignabundam et arrogantem animi elationem notant. Aliae quorum singulos affectus qui tentaret describere, plus aequo tempus tereret atque prolixitate odiosum et nauseabundum lectori se redderet; sufficiat itaque scire dix animi esse affectum quem non prope aemuletur quaelibet dictarum larvarum et exhibeat. Vasa fictilia 39. rarae magnitudinis et formae sunt, unde praegrandia fere tertium palmum in diametro explent, aliae infra palmum non diminuuntur, variis tum Arabicis tractibus tum sacris, tum profanis historiis tum poëticis figmentis illustrata.
CAPUT IV.
De variis Picturis et Effigiebus
Ad prodigiosum Apellis penicillum, et per picturata rerum simulacra, divorum hominumque jam mihi liceat evagari, quorum tanta hic est ubertas et copia ut toti parietes, et qua in altum, qua in longum excurrunt, iis ceu peristromatis et tapetibus conspicui appareant. Unde praeter in Capite primo aestimatissimam Salvatoris a Guidoreno depictam effigiemProperty "CitesWork" (as page type) with input value "Salvatoris a Guidoreno depictam effigiem" contains invalid characters or is incomplete and therefore can cause unexpected results during a query or annotation process., aliae plures ejus Salvatoris, tum inter Sanctissimae Matris brachia recubantis, tum aliorum sanctorum consortio JESU puerulo alludentium, congaudentes videntur: pleraque melioris notae pictorum prototypa usque ad numerum 123 numerabilia. Inter quae praeter simulacra, sanctorum tabulae Geographicae praegrandes quatuor, Matheseos ab Authore publico studio proposita theoremata, inter quae sphaera coelestis suis meridianis, tropicis, et Azzimutalibus tum circulis, tum lineis effigiata; alia insuper accuratissima tabella maculas et faculas Lunae repraesentantis Authoris diligenti adumbrata observatione. Nobiles perspectivae, et simulati rerum abscessus, montuosa praecipitia. Vallium anfractus, nemorum implicati labyrinthi, spumantis maris aestus, et naufragiis repletae voragines. Aquivoma praecipitia, et gurgitantes lapsus. Amoenus marium et collium camporumque prospectus. Architectonicae prospectivae, et frontispicia. Praelia et strages, classes et naumachia, duella, triumphi, palatia, solitudines, ruinae, monumenta veterum, venationes, aucupia, plura sacrae Scripturae mysteria, poëtica commenta historiarum, effigies diversorum, variaeque Ideae rerum quae docto et prudenti penicillo ad vivum repraesentant omnia.
Effigies summorum Pontificum Urbani VIII. Innocentii X. Alexandri VII ac Clementis IX. qui omnes ob doctrinae raritatem et excellentiam Kircherum singulari benevolentia et affectu affecerunt.
Monarcharum ac Regum procerumque effigies, quas ipsimet pro singulari erga eundem affectus testimonio dono transmiserunt. Sunt autem Rom. Imperatorum Ferdinandi II. Ferdinandi III. Leopoldi primi, ac Serenissimi