Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/47

From GATE
Revision as of 10:23, 9 February 2017 by Visconti06 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "rima luxuriantis Naturae Cimelia, Conchas,Ostrea, Murices, omnisque, Conchyliorum generis species, in tanta quantitate, tamque variata copia, ut totas maris divitias in compen...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


rima luxuriantis Naturae Cimelia, Conchas,Ostrea, Murices, omnisque, Conchyliorum generis species, in tanta quantitate, tamque variata copia, ut totas maris divitias in compendium redegisse videatur, quae scrupolosius describere si intenderem, proxlus nimium forem. Quare ne in aculeatos anstractus , et scopulus impingam silenter me subduco, è nobilioribus solum nonnulla attigenda censui. Sunt itaque primo loco aliquot Purpurae; hoc nomen sortitae quod Principium aulis sint gratissimae, et frequentes; aliae sunt turbinatae, et in mucronem gracilescentes; aliae tuberculis, et multa colorum aspergine variae: quaedam ex candido rubescentes, superficie levi, et tersa, marmori Pario haud absimiles; nonnulae asperae, rugosae, et in varios anfractus discretae; multae in spiras detortae, aliquae in helices convultae, tandemque in cuspides abscendetes. Secundo Murices complures Purpuris non absimiles, excellentissimorum Conchyliorum species sunt, ex quorum humore, seu sanguine praestantissimus tingendi color elicitur. Sunt hae plerumque turbinatae, et longos aculeos habent forinsecus; in parte vero interiori ex albo purpurascunt; est eorum testa gravis, solida dura, multisque cuspidibus horrens. Sunt quaedam leves etiam in modum marmoris striatae et maculosae, labio patulo et in modum canalis aperti diductae. Tertio sunt Turbines ??ωσμορφοι