dixisti Cosmiel; Sed cur Deus non ab aeterno creaturam
intellectualem condidit, Sed tempori ipsam reservavit;
convenientius enim fuisset, creaturam condere rationalem,
quae aeternùm eum amaret, quàm temporaneam post
infinitas aeternitatis annorum myriades. Sosmiel. Abunde
ex tuo illo proposito dubio patet, te aeternitatis rationem
non capere. An nescis, nihil earum rerum, quae Deo coaevae
et coaeternae concipiuntur, fieri aut creari posse, cum
enim aeternitas omnis principii et finis sit expers, talis
creatura esset condita, et non condita, quae contradictionem
implicant; Supponit enim omne conditum principium
aliquod, quo condi coepit, et quo dici possit; modò
res est, quae ante non fuit, quae omnia incongrua sunt
aeternitati; non condita verò talis res dici posset, quia
condita ab aeterno, ergo omnis principii incapax, ergo -
commensurata aeternitati Die, quod impossibile est, cum
fieri non possit, ut creatum et finitum ab aeterno esse
possit; coincideret enim cum aliqua perfectione Dei Simpliciter
Simplici, quae Creàto competere non potest. Exquibus
clarissimè patet, nullam creaturam ab aeterno
crearu potuisse; neque Deum decuisse etiam per absolutam
Dei Suam potentiam talem creare; quare omnia extra
Deum in tempore condita Sunt, tum ad maiorem rerum
omnium Subordinationem, tum ad distinctionem perfectionis
quique debitam. Theodidactus. Captio veritatem, circa quam
uti iam dudem anceps haesi, ita eam ratiocinio tui elucidast,
ut eam tantum non demonstraris. perge itaque propositum nobis sermocinationis dilum prosegui. Cosmiel.
Homo itaque eo fine à Deo conditus, ut amando Conditorem
Suum eo tandem aeternùm frueretur cum Sempiterna felicitate;
cum ecce diaboli livoris et invidiae rabie aestuantis
astus et astutia tantum effecit, ut Protoplastus
eà persuasus ex praevaricatione divini paecepti, odium
Dei, ob offensam optimi Conditoris, quae gravis erat, et Suo
modo quidem - tenus infinita, incurrerit prorsus irremediabile
Page:APUG 1053.djvu/10
From GATE
Revision as of 08:39, 12 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "dixisti Cosmiel; Sed cur Deus non ab aeterno creaturam intellectualem condidit, Sed tempori ipsam reservavit; convenientius enim fuisset, creaturam condere rationalem, quae ae...")
This page has not been proofread