Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/130

From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/130 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/130: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


extensam, ibi in extremo Septentrionis angulo Americae isthmo quodam coniungi, ego mathematicis rationibus penè conuictus existimo; Minor verò Cathaia maioris pręcipua pars est, quam nos ( quicquid alii dicant qui cum Kitaisko seu nigra Cathaia eandë confundunt ) cum PP.Soc. Iesu, qui eam diligéter explorarút, aliam esse non dicimus, quam eam vide licet regioné quae Borealibus Sinis contermina, Thebet, cuius quoque; paulò ante mentio facta est, vulgus ò appellatur. Atque in hisque vastis Cathaiae regionibus longè latèque potentissimun istum Imperatorem. Presbyterus Ioanne dominatus Reges 72. partim Christianos, partim Ethnicos suae ditioni subditos habuisse comperio; etsi multitudinem regnorum, multitudo nominum ei impositorum secuta, magnam passim Historicis praebuerit confusionis materiam. Quidam enim passim eum cum magno Cham confundunt. Alii Aschid vocant origine Persam; ita Almachin. l.3c.4.hist. Sar:
Omnis Rex Phargane ( ita Urbem Sogdiane, vocant ) dicitur Aschid, quem ad modum Romanorum Imperator Caesar, aut Persarum Cosrai . Sunt qui cum Aethiopibus cum recenti nomine