Iuchanes Belul, id est, preciosum Ioannem nuncupent. Nonnulli in honorem Ionae Vatis dictum apud suos Ioanam, omnibus, qui Imperium illud tenebant, communi nomine haud improbabili coniectura asserunt. In his tamen Occiduis Ecclesiae latinae partibus Ioannem solitum appellari addito Presbyteri vocabulo, non quod is Sacerdos esset; sed quia Archiepiscopi primatis more Crucem erectam, quo religionis Christianae defensorem se praedicabat, sibi praeferri curabat. Unde Scaliger eum a Persica voce . Prestegiani quod Apostolicum sonat, ita dictum putat. quas voces Occidui perperam intelligentes, pro voce Prestegiani (Presbyter Ioannes) scripserunt. verba eius subiungo. Sane non semel mirati sumus gentem nauticae rei penitus ignaram adeo terra marique potentem fuisse, ut ab Aethiopia ad Sinas usque Imperii fines propagarit[1], Ab illis enim temporibus eius Imperatoris notitia ad nos pervenit; Sed nomine Prestegiani quod persica lingua, quae tota Asia fere locum habet, ut in Occidente Latina, significat Apostolicum. quo nomine Christianum Regem et
Orthodoxum intelligi constat. Nam Perfice
Prestegiani, numero plurali Απόςολοι
Prestegiani vero Apostolicus, velut
Padesa Prestegiani; Rex Apostolicus arabice
- ↑ forma sincopata di "propagaverit"