extensam, ibi in extremo Septentrionis angulo Americae isthmo quodam coniungi, ego mathematicis rationibus pene convictus existimo; Minor vero Cathaia maioris praecipua pars est, quam nos (quicquid alii dicant qui cum Kitaisko seu nigra Cathaia eandem confundunt) cum PP. Soc. Iesu, qui eam diligenter explorarunt[1], aliam esse non dicimus, quam eam videlicet regionem quae Borealibus Sinis contermina, Thebet, cuius quoque paulo ante mentio facta est, vulgo appellatur. Atque in hisce vastis Cathaiae regionibus longe lateque potentissimum istum Imperatorem Presbyterum Ioannem dominatum Reges 72. partim Christianos, partim Ethnicos suae ditioni subditos habuisse comperio; etsi multitudinem regnorum, multitudo nominum ei impositorum secuta, magnam passim Historicis praebuerit confusionis materiam. Quidam enim passim eum cum magno Cham confundunt. Alii Aschid vocant origine Persam; ita Almachin. l.3c.4.hist. Sar:
Omnis Rex Pharganae (ita Urbem Sogdianae, vocant) dicitur Aschid, quemadmodum Romanorum Imperator Caesar, aut Persarum Cosrai. Sunt qui cum Aethiopihus eum recenti nomine
- ↑ forma sincopata di "exploraverunt"