Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/131

From GATE
Revision as of 16:09, 29 November 2017 by Visconti04 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Iuchanes Belul, -- , preciosum Ioannem nuncupent. Non nulli in honorem Ionae Vatis dictum apud fuos Ioanam, omnibus, qui Imperium illud tenebant, cómuni nomine haud improbab...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Iuchanes Belul, -- , preciosum Ioannem nuncupent. Non nulli in honorem Ionae Vatis dictum apud fuos Ioanam, omnibus, qui Imperium illud tenebant, cómuni nomine haud improbabili conienctura asseruit. In his tamen Occiduis Ecclesiae latinae partibus Ioannem solitum appellari addito Presbyteri vocabulo, non quod is Sacerdos esset; sed quia Archiepiscopi primatis more Crucem erectam, quo religionis Christianae defensorem se praedicabat, sibi praeferri curabat. Unde Scaliger eum à Persica voce Prestegiani quod Apostolicus fonat, ita dictum putat. quas voces Occidui perperam intelligétes, pro voce Prestegiani (Presbyter Ioannes) scripserunt. verba eius subiungo. Sanè non semel mirati fumus gentem nauticae rei penitùs ignaram adeò terra marique potentem fuisse, ut ab Aethiopia ad Sinas usque Imperii fines propagarit, Ab illis enim temporibus eius Imperatoris notitia ad nos pervenit; Sed nomine Prestegiani quod persica lingua, quae tota Asia ferè locum habet, ut in Occidente Latina, signifat Apostolicu.quo nomine Christianum Regem Orthodoxum intelligi constat. Nam Perficè Prestegiani, numero plurali Αωόςολοι Prestegiani verò Apostolicus, velut Padesa Prestegiani; Rex Apostolicus arabicè