23 juin 1608. J.Gretser � Bell, (suite)
776^
/ tra Illustrissimam Dominationem Vestram evulgasse, de iurisdictio-
ne temporali,nis� fallor, Pontificie. Quidquid id lucubrationis z
est, eius offici particeps cupio. Neque enim ingratum erit,ut ar
bitrar, Illustrissimae Dominationi Vestrae, ut in hac generali de-
fensione, quidquid adversariorum exstitit, repellatur,et refella-
tur. Videt Reverendissima et Illustrissima Dominatio Vostra,quanto-
pere mihi cum tot operum Bellarminianorum infestissimis hostibus
dimicanti opus sit sanctissimis Reverendissimae Dominationis Ves
trae precibus; quorum vi et effioacitate non dubito gratiam,et vi-
/^res ad hoc Domini praelium praeliandum divinitus mihi conceseum i-
ri. Recognitionem operum,et correctorium iam typographo tradidi.
Prodibunt ad proximas Francofordienses nundinas, forma minore, qua
ip si tomi aliquoties hic excusi sunt.
Circa sententiam de Pontifico aliquid sine generali concilio
/^definiente, quam Reverendissima Dominatio Vostra sequitur, et quam
verissimam duco, quamque et in scholis,et in scriptis semper docui,
et publice professus sum, difficultates mihi parit Bulla Sixti V.
Pontificia, bibliis olim eius praefixa, quam nuper recudit Thomas
James,Anglus Calvinista, in libro,quem inscripsit: Bellum Papale
inter Sixtum,et Clementem; in quo varietates utriusque editionis au-
notat, et lectori ante oculos invidiose simul,et malitiose ponit.
Non dubito,altere in hac bulla defectum: quam tamen,fateor, me repe
rire non posse. Reverendissima Dominatio Vostra erudiat,quaeso, ig-
norantem. Quod ei proclive factu erit. Capita difficultatis notavi
^ ^ i n separata charta. Semper timeo,ne quia haereticus cum bulla Sixti
in medium progrediatur, et imparatum opprimat; quod Anglus ilio vi-
detur voluisse tentare; sed stupore et inscitia praepeditus, non po-
tuit hoc missili dextr� centra Catholicos uti.
Deus Illustrissimam et Reverendiseimam Dominationem Vestram mul-
tis annis ecclesiae,et Societari nostrae sospitem,et incolumem ser-
vet. Ingolstadii 23.Junii 1608.
Reverendissimae et Illustrissimae D.V. / Servus in Christo
Munchen,Staatsarch.Jesuitica XIX,324.
Ja;cbbus Gretserus.