Page:EBC 1608 06 23 0776.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Illustrissimam Dominationem Vestram evulgasse, de iurisdictione temporali, nisi fallor, Pontificis. Quidquid id lucubrationis est, eius offici particeps cupio. Neque enim ingratum erit, ut arbitrar, Illustrissimae Dominationi Vestrae, ut in hac generali defensione, quidquid adversariorum exstitit, repellatur, et refellatur. Videt Reverendissima et Illustrissima Dominatio Vostra, quantopere mihi cum tot operum Bellarminianorum infestissimis hostibus dimicanti opus sit sanctissimis Reverendissimae Dominationis Vestrae precibus; quorum vi et efficacitate non dubito gratiam, et vires ad hoc Domini praelium praeliandum divinitus mihi conceseum iri. Recognitionem operum, et correctorium iam typographo tradidi[1]. Prodibunt ad proximas Francofordienses nundinas, forma minore, qua ipsi tomi aliquoties hic excusi sunt.
Circa sententiam de Pontifico aliquid sine generali concilio definiente, quam Reverendissima Dominatio Vostra sequitur, et quam verissimam duco, quamque et in scholis, et in scriptis semper docui, et publice professus sum, difficultates mihi parit Bulla Sixti V. Pontificis, bibliis olim eius praefixa, quam nuper recudit Thomas James, Anglus Calvinista, in libro, quem inscripsit: Bellum Papale inter Sixtum, et Clementem; in quo varietates utriusque editionis annotat, et lectori ante oculos invidiose simul, et malitiose ponit. Non dubito, altere in hac bulla defectum: quam tamen,fateor, me reperire non posse. Reverendissima Dominatio Vostra erudiat, quaeso, ignorantem. Quod ei proclive factu erit. Capita difficultatis notavi in separata charta. Semper timeo, ne quia haereticus cum bulla Sixti in medium progrediatur, et imparatum opprimat; quod Anglus ilio videtur voluisse tentare; sed stupore et inscitia praepeditus, non potuit hoc missili dextrè contra Catholicos uti.
Deus Illustrissimam et Reverendiseimam Dominationem Vestram multis annis ecclesiae, et Societati nostrae sospitem, et incolumem servet. Ingolstadii 23. Junii 1608.
Reverendissimae et Illustrissimae D.V.
Servus in Christo

Jacobus Gretserus.

  1. Vedi Lettera.