Page:EBC 1608 06 23 0776.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime et Illustrissime Domine.
Ago magnas gratias Reverendissimae et Illustrissimae Dominationi Vestrae pro sacro munusculo mihi transmisso. Dabo operam, ut ea quae in tenuitatem meam cadit ratione, Illustrissimae Dominationi Vestrae vicem reponam. Quod fiet, opinor, editione secundi Defensionum tomi, qui Christum, Christique vicarium complectetur: et paulò post typographo tradetur.
In controversia de Christo nullum adversarium reperire potui praeter Iunium, et Danaeum; nisi quod Matthias Hoë, Lutheranus in Saxonia superattendens, sex illos errores centra symbolum, quos Illustrissima Dominatio Vestra Concordiae in iudicio de libro Concordiae obiecit, verbosissimè, et mendacissimè proprio libello a suis amoliri conatus est: cuius vanitatem satis, superque, nisi fallor, redargui. In controversia de Pontifice, latissime se diffundun novatores, Iunius, Danaeus, Sibrandus, Sutlivius Anglus, homo, si quis alius, ad calumnias factus. Danielem Chamier Delphinatem anno 1601 editum adipisci necdum potui. Praeter istos tres sunt, qui materiam de Antichristo allatrarunt; et in his Povelus Anglus. Aldegondium ex gallico latine conversum et Mortonum Anglum vix numero, quia ille scurra est, hic insulsus rhapsodus. Prodiit quoque anno superiore Samuel Huberus, furiosissimus praedicans, qui Antibellarminum confecit; et primum tomum nescio in quibus bestiae cornibus vera bestia consumit. Nec immemor esse potui Alexandri Carerii, et eorum, qui in nupera controversia Veneta Illustrissimo Bellarmini nomine indigni abusi sunt. Sunt et alti non pauci praedicantes, qui in suis disputatiunculis vel ex professo, vel obiter controversiam Reverendissimae Dominationis Vestrae de Pontifice attigerunt. Enitar, ut omnes debitum praemium reportent. Nullus est tam obscurus tenebrio, qui caliginem suam claritate nominis Bellarminiani illustratum non eat. Videor mihi audisse, vel legisse, non satis memini an in bibliotheca P. Possevini, Hispanum quendam aliquid olim contra
---page break---