Page:FC 1042.djvu/342

From GATE
This page has not been proofread



f. 163v



efficere in ipsam reformationem talium institutorum, et reliquorum omnium, quae sunt secundum Ecclesiae Romanae ordinationem, approbationem, et[1] concessionem. Hic sensi magnum desiderium ut inveniantur multi, qui velint se humiliare propter Christum ad quaevis[2] maxima[3] opera, sic videlicet quod multi ita exercentur[4] in rebus spiritualibus, etiam[5] in spiritu prompti essent ad officium[6] ut essent multi prompti ad oficcium coquorum. coquorum[7] pro suppletione multorum defectuum, et ad evitanda multa peccata Ecclesiasticorum, qui non habent servos ad omnia paratos. Optabam etiam ut inveniri possent multi quibus gloriosum lucrum videretur ministrare sacrifica[n]tibus sacerdotibus et ipsis respondere cum devotione: fiat, fiat.

Hoc die animadverti quod utile sit cuilibet homini esse in memoria Iusti in charitate, et cum claro spiritu Deum orantis[8] proinde[9]

_______________

  1. et] om. MF
  2. quaevis] add. etiam MF
  3. maxima] minima MF
  4. exercentur] exercerentur MF
  5. etiam] et MF
  6. officium] officia MF
  7. coquorum] cocorum MF
  8. orantis] oranti MF
  9. proinde] proindeque MF