f. 14v
nostri qui nos liberavit sua gratia a detinentibus nos, deditque gratiam conversandi Audivit confessionem Ducis eos detinentis cum illis et fructificandi in eorum[1] animabus ita ut[2] Dux[3] mihi confiteretur factumque est ut bona viscera nostra a domino[4] data erga totum mundum non fuerint perturbata non conturbata viscera bona. captivata aut offuscata[5] ab ipsis[6].
Habui nihilominus ipse aliquas tentationes diffidentiae et timoris non exituros inde nos[7] tam cito, nec sine magnis expensis Doctoris[8] in quibus et[9] recepi a Deo[10] medicinalem consolationem in omni bona spe omnium fere quae contigerunt in nostra liberatione.
Die Sanctae Elisabet Reginae Ungarae[11] habui magnam devotionem oblatis[12] .8.[13] personis cum desiderio habendi eas in memoria[14] ad orandum Orare pro Pontifice et aliis. pro ipsis non respiciendo ad earum defectus. Erant autem summus Pontifex, Imperator, Rex Franciae, Rex Angliae Lutherus,
_______________
- ↑ eorum] illorum MF
- ↑ ut] add. etiam MF
- ↑ Dux] dux MF
- ↑ domino] Domino MF
- ↑ perturbata ... offuscata] captivata, offuscata aut perturbata MF
- ↑ ab ipsis] ad ipsos MF
- ↑ inde nos] nos inde MF
- ↑ Doctoris] doctoris MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ a Deo] ab eo et add. contrariam et MF
- ↑ Sanctae Elisabet Reginae Ungarae] S.tae Helisabet, reginae Hongariae MF
- ↑ oblatis] add. mihi MF
- ↑ 8] octo MF
- ↑ memoria] add. mea MF