Alphonsus Donninus in capitolino Dicasterio Populi Romani secre
tarius, cum musaeum suum (quod Galleriam vocant) solenni
testamento collegio Romano sub mea directione legasset, ideoque
velut singulare eiusdem in societatem nostram affectus symbolum duo
ordinis nostri Generales P. Piccolomineus et P. Gosvinus Nichel successive
loco etiam in quo poneretur constituto acceptassent, aequitati iustitiae et
gratitudini maxime consentaneum est, ut ultimam eius voluntatem in
testamento relictam ea qua par est fide integram invidatamque (etiam
non obstante paena abalienationis, qua in eo constituitur duorum millium scultorum)
conservemus. Ego sane huiusmodi legato immensa et omnigena
rerum curiosarum multitudine et varietate instructo locoque consti
tuto animatus. nihil num egi quam ut locum condigna magnifi
centia expensis, viribus meis etiam superioribus qua picturis qua
machinis aliisque rebus necessariis pro mea paupertate exornarem,
Accidit autem utsuccessu temporis (Deo sit honor et gloria) Collegium
Romanum per universam Europam tantam huius occasione Musaei
nominis celebritatem adeptum fuerit, ut nemo Exterorum,
qui Collegii Romani musaeum non vidisset, Romae se fuisse testari posse videretur.
Cum vero admodum R.Ptas Vra modo dictum Musaeum optima
sane et laudabili intentione in Bibliotecham scriptorum societatis nostra
mutare constituerit, utique alius locus huic musaeo opportunus
inquisendus est, ne apparatus tot tantisque laboribus sumptibusque
acquisitus, una cum Benefactorius memoria pereat, quem quidem
omni adhibito studio reperire magis congiuum non licet, nisi illum, quem R.P.tas Vra per P. Assistentem
Germaniae nuper mihi innuit, videlicet illum qui Musgo immediate
substat. Verumtamen hic nona difficultates exoriuntur quas tamen R.P.tas Vra nullo negotio superaverit. Si Rectori voluntatis suae efficaciam
significaverit. Cum enim locus oppido sit obscurus, ut lucis uberioris
capax esse possit, fenestra ad duos palmos amplianda sunt, et vitreis
laminis instruenda, duo quoque cubicola qua ob luminis priva
tionem usum non habent, perfingenda et ad tot tamque
multiplicium rerum in ijs condendarum opportunitatem optanda atque hoc pacto musaeum pristinam suam dignitatem obtenturum
Page:Notizie circa la Galleria del Collegio Romano.djvu/10
From GATE
Revision as of 10:45, 4 April 2017 by Virgilio04 (talk | contribs)
This page has not been proofread