Page:Notizie circa la Galleria del Collegio Romano.djvu/11

From GATE
This page has not been proofread


confido sed enim cum sumptus ad locum site accommodandum necessa-
rii sint; quesitus iam quis nam cum facturus sit. Ego sane eos hisce
vincere me facere non posse protestor, cum pecunia quas possideo
non mea sed Benefactorum partim infabricam B. Virginis eustachiana
partim ad missionem Apostolicam ibidem quotannis per nostros
Patres instituendam deposita sit, qua alium in usum praeterquam
in cultum B.ma Deiparae (ut ex Benefactorum intentionem patet)
applicare sine piaculo nec possum nec debeo. Itaque necesse est
ut Collegium Romanum ab hoc onere quod R. P.as V. mihi impo-
suit me liberet, præsertim cum sumptuum summa ad 100 scuta
non pertingat. Reliquorum vero quae ad ornatum et machinarum
novarum molitionem pertinent. eorum omnium expensas, quantum
quidem mea mihi tenuitas permittet, hisce me facturum polliceor.
Atque hæc sunt, de quibus, uti mihi præcepit P. V. informandas
fusius forsam quam decuit existimavi. Atque adeo certo sibi per-
suadeat, in hisce cunctis nullo modo aut proprium meum commodum
aut existimationem prætendere. Denique in R. P. V. voluntatem
Divinam adorare, et non obitante senio et innumeris quibus con-
tinuò premor litterariis occupationibus, conditione, non nisi merito
obedientia fretum adimplere ardenter desiderare. Si ut tandem
finiam R. P. V. pro magna mentis sua amplitudine tum ad magna
matris cultum promovendum, tum ad capta studiorum molimina
qua consiliis qua auxiliis prosequenda stimulos calcarque
addere non dedignata fuerit, me utique tanto semper promptiorem
reperiet, quanto maius inde divina gloria societatis salutisque
animarum emolumentum emanaturum confido. Vale et da
quod iubes et iube quod vis. Roma 5 Maij 1672
Humilis et Pauper servus et filius
Athanasius Kircher
---page break---