Page:FC 1042.djvu/369

From GATE
Revision as of 12:45, 10 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 177r



ut nos[1] discamus vivere vitam spiritus[2] a Corpore, non miseram illam, quae est in male cogitando, memorando, operando[3], sed contrariam illam, scilicet, quae sentitur per tres ipsius animae potentias, memoriam, vfoluntatem et intellectum.

In die Sancti Gregorii Martiris dum dicerem Missam in Ecclesia Sancti Christophori, et facerem memoriam cuiusdam animae tunc recenter[4] defunctae, cuius depositionis dies primus celebrabatur, ego sensi magnam consolationem, in quadam viva apprehensione glorificationis animarum per Christum faciendae: particulariter sentiebam illam Christi liberalitatem quam ostendit suis super operibus suis, quae fecerunt reddendo praemia cuique[5] secundum[6] opera sua, quae fuerint in fide ipsius, non poterit enim non magnum esse praemium cuilibet operi facto[7] in gratia, eorum namque quae non fuerunt facta in gratia Christi, nul=

_______________

  1. nos] add. iam MF
  2. spiritus] add. separati MF
  3. operando] appetendo MF
  4. recenter] recens MF [p. 633]
  5. cuique] unicuique MF
  6. secundum] iuxta MF
  7. cuilibet operi facto] cuiuslibet operis facti MF