Page:FC 1042.djvu/344

From GATE
This page has not been proofread



f. 164v



desiderabam autem aliquando fieri posse ut Societas nostra ita crescere[1] numero[2] in virtutibus, in quantitate spirituali personarum, et in qualitate ipsarum, ut[3] tandem restaurare valeret[4] ruinas religionum omnium[5] praesentes et eas quae inminent, eaque facile evenire possent[6], nisi Deus averteret. Per[7] hoc optabam ut inveniri possent innumerabiles personae seculares, et ecclesiasticae, quae relictis omnibus se vellent offerre ad obedientiam omnium[8] quorumqumque[9] secundum Ecclesiam Romanam ordinatorum[10], ex quibus aliae[11] eligi pro nostra aliisque religionibus. pro nostra Religione eligi possent et probari[12], aliae[13] pro aliis[14]. Det Deus[15] personas tam universales[16], et catholicas in fide, in spe et in charitate, et tam universali spiritu dilatatas in restitutionem omnium priorum statuum in Ecclesia ut [17] possint[18] adhuc omnia Monasteria, et omnium Mo=

_______________

  1. crescere] add. posset MF
  2. numero] add. ut et MF
  3. ut] quatenus MF
  4. valeret] valeat MF
  5. omnium] add. [tum] MF
  6. et ea ... possent] cum et futuras brevi MF
  7. Per] Pro MF
  8. omnium] omnem MF
  9. quorumqumque] quaecumque MF
  10. ordinatorum] ordinata est MF
  11. aliae] alii MF
  12. probari] add. etMF
  13. aliae] alii MF
  14. aliis] add. [Deus det] haec fieri, et det personas quae possunt probare spiritus, non solum qui ex Deo sint sed etiam ex his quae ex Deo sunt, quinam ad unum ordinem et statum vivendi et quinam sint ad reliquos status MF
  15. Deus] Jesus MF
  16. universales] universaliter MF
  17. compleri] repleri MF
  18. possint] possent MF