f. 148v
Septuagesimae sub
nocte[1]
dum orarem mihi dimitti omnia mala mea, et maxime dum rogarem
ne ullum[2]
peccatum umquam permittatur in me
accedere[3]
propter demerita praeterita.
gaudium quod Deus et Mater et Sancti essent placati, etc.
Hic ego sensi magnam quandam consolationem, apprehendendo quodammodo gaudium,
quod[4]
Deus et Mater
eius[5]
et Sancti essent placati, et sese ipsi aliquibus, vel minimis
signis tales ostenderent, videbantur tunc intra me esse quaedam verba Christi, et Virginis et nonnullorum Sanctorum mihi peculiarium, sed sentimentum tale erat magis de ipsis tamquam
probabilibus[6]
quam de praesentibus,
quasi quod[7]
diceret: O si sentires verba talis amici sancti, etc.
In die Sanctae Agnetis virginis gloriosae, ac Martiris, dum cogitarem, et sentirem varias necessitates hominum mortalium, in quibus plurimi non habent
_______________