f. 141r
ipsorum sacramentorum, sed
super[1]
quam possimus, aut sciamus cogitare, vel desiderare, dum quis te interrogabit,
Devitandi qui non potest aedificare nec aedificari.
qui nec te aedificare potest aut paratus est, nec a te aedificari potest aut vult, cum eo ne sermonem misceas, sed devita et
declina[2]
ut serpentem, et scorpionem, noli respondere ad eius interrogata, qui[3]
si bene
responderis[4]
non aedificatur;
si autem male responderis ille te non docebit vel erudiet
etc.[5]
Eodem die dum essem in missa tenens pretiosissimum corpus Domini ego habui quandam vivam apprehensionem, de eo quod est assistere sacramento veritatis, et sacro signo, in se
continenti[6]
veritatem et omnem bonitatem, ad quod sacramentum non oportet accedere nisi post multam sui purgationem et examinationem.
Qui enim accedit absque reconciliatione prius facta apud eum, qui est Vicarius Christi in foro poenitenti[a]e, ille
invenit[7]
iudicium in manducatione[a]
et potu
corporis et sanguinis Domini[8].
Ibi sume similitudinem de eo cui factum est mandatum nomine principis terreni ut debeat exulare propter
_______________
- ↑ Qui enim accredit ... manducatione] add. in mg.
_______________