f. 21r
nam [doctrinam]christianam, aut per membra corporis Domini etc. petens gratiam contra inimicos, et specialiter contra spiritum fornicationis, ut ventus[1] eius non esset amplius in lumbis tuis, sed deiceretur ex omni loco, ubi esset spiritus vitalis[2] tui corporis. Item ab intellectu, memoria, voluntate etc. a locis ubi esses, idque orabas cum multa devotione spiritus, multaque ope[3], quod sic futurum esset ante tuam mortem, ad quod suggerebat Spiritus Sanctus, quod orans[4] multum divinitatem[5] suam, et puritatem, ut habitaret in corpore tuo, sicut in templo suo, et in spiritu, etiam quoque Angeli possent invenire habitationem corporalem in spiritibus corporis tui expellendo inimicos, ad hanc autem munditiam inveniebas multam spem (statuens apud te sicut a multo ante tempore feceras) servare multa temperantia ad munditiam etc. multam temperantiam in cibo, et potu in omnibusque actibus
_______________