Page:APUG 1053.djvu/118

From GATE
Revision as of 11:46, 25 October 2024 by Nazwin Palines (talk | contribs)
This page has not been proofread


§.III
De Admirabilis Matris excellentia supra
omnes puras creaturas cord-intimus
conceptus, et existimatio.

Quicumque intimus Deiparae servus esse desiderat, is ante
omnia, plenam de ejus summis, et Divinis praerogativis, conceptum,
et existimationem insitam sibi tenere oportebit quae
profecto tantae sunt, ut non dicam humanum, sed et Angelicum
intellectum longe superent; utpote in qua ditanda
exornandaque ab aeterna sacrosancta, et Adoranda Trinitas
ut ita dicam, elaborasse videatur. Quid enim purae creaturae
altius, glorosius, admirabilius contingere poterit, quam
ut caelestis Pater eam privilegio, nulli alteri concesso, in
suam susceperit filiam; aeterni Patris consubstatialis filius
eam in Matrem; Spiritus Sanctus in suam omnibus gratiarum,
ac charismatum donis cumulatam, sponsam elegerit;
et patet ex ipsa praedestinatione Dei Optimi Maximi
quam primo ante omnes Creaturas Rationales puras, Libro
vitae post Christum inseruit, ante omnia secula.
Nam uti S. Bernardinus Senensis ex singulari revelatione
doctus asseruit: Tu, O Maria ante omnem Creaturam
in monte Dei praeordinata fuisti, ut omnium mulierum
purissima, Dei ipsum ex carne tua procreares: uti
enim sacratissima humanitas Christi ad se traxit Divinam
mentem, ita ante omnia quoque in Mariam suos
reflexit eodem inquam, aeternitatis momento, in
Mariam in mente Dei praeexistentem, conjecit, ita ut
nullum inter Christum et Mariam interstiterit medium;
eodem instanti quo Deus homo fieri decreverat, eodem et
matrem quoque elegerit, ex cujus carne nasceretur Deus,
factus homo. Nam ut recte Philosophi ratiocinatur: Esse
videlicet in mente omnium creatarum rerum rationes
et ideas praeexistentes; non modo humano, sed substantiali
et supra essentiali, teste Divo Joanne: Quae facta sunt in ipso

Summary: Kircher opens this chapter by saying that a full understanding of the special privelege that Mary has among all of creation, and accordingly, Kircher delves straight into the theology. Before the creation of the world, God alreadz chose Mary to be the Mother of God so that, born of her flesh, Christ unites fullz his humanity and divinity: so intimate is the bond between the Holy Mother and the Son that nothing stand between them. Notablz, Kircher frames his Mariology in a Trinitarian construction, a nuance lost in this summary.

Key Words: "Matris excellentia," "creaturas. . . conceptus," "intimus Deiparae servus," "non dicam humanum, se et Angeli," "eterni Patris consubstatialis filius eam in Matrem," "charismatum donis cumulatam," "S. Bernardinus Senensis," "praeordinata fuisti," "Christum et Mariam interstiterit medium," "non modo humano, sed substantiali et supra essentiali"