Page:FC 1042.djvu/332

From GATE
Revision as of 09:17, 19 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 158v



coelebraui hoc die lunae post Dominicam primam[1] in 2is feries habere memoriam Angelorum bonoyum et malorum, etc. Quadragesimae) ad hoc, ut singulis diebus secundarum faeriarum habeam hanc memoriam, non solum dictorum[2] bonorum Angelorum, id, quod iam diu habui, sed etiam malorum Angelorum et[3] eorum perniciem. Hoc secundum ego numquam antea senseram tam ex intimis, et[4] benedictus sit[5] ille a quo, et ille per quem, et ille in quo talia sentimenta, et tales notitias accepimus.

In die sancti Valentini Martyris, quae fuit 14 Februarij Stephanus a nobis dicessit[6] Romam uersus, ex occasione cuius discessus, ego sensi magnam deuotionem circa inuocationem sui boni Angeli, et aliorum. Pro ipso sensi etiam quemdam Bonum spiritum considerando quo modo Angelus ipsius bonus tam diu mansisset in societate nostra domestica a me non cognitus, et quod tunc discederet incognitus[7]

_______________

  1. primam] om. MF
  2. dictorum] uidelicet MF
  3. et] in MF
  4. et] om. MF
  5. benedictus sit] Sit benedictus MF
  6. dicessit] decessit MF
  7. incognitus] localiter MF