Nunc verò explica, quomodo in Deum aeterna maiestate fulgentem tantae humilitatis, quantam in carne assumpta exhibuit, demonstratis cadere possit. Cosmiel. Humilitas divina uti excellentioris rationis et ordinis est, ita humans quoque intellectu comprehendi non potest, verissima tamen est, et certissima, et summam in beatis mentibus tanta humilitate attonitis, admirationis argumentum. Scias itaque totius Maiestatis Dominum in coelesti patria, tum Angelis tum beatis animabus, tanta submissionis profunditate se dignari subiicere, ac si ipse omnium minimus servus, quisque verò sanctorum maximus suusque quodammodò Deus esset; quod et benedictus Jesus his verbis innuit: Beati illi servi quos cum venerit Dominus innimerit vigilantes, amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis Adeoque illud in Summo Deo completum videatur, quantò maior es Santo Magis humilitate in omnibus, qui tametsi omnibus ex infinite Suae dignitatis Maiestatisque praerogativa praesit omnibus, omnes lumine gloriae Suae beatificet, omnes aeternae faelicitatis bonis compleat, omnibus tamen non conditione humana aut angelica, Sed dignatione divina sese subiicit; quae quidem incomprehensa divinae humilitatis dignatio aliam quàm ex infinitae bonitatis multitudine et divinae nobilitatis superexcessiva excellentia originem Suam non trahi; haud secus ac arbor, quae quantò fructibus foecundior atque refertior est, tanò plus ingenti fructuum feracitate in imum depressa inclinatur. Patent et haec benignissimi Jesu exempla, qui cum in forma Dei esset, Patrique consubstantialis, formam tamen Servi Suscipere dignatus est, in similitudinem carnis peccati factus est; imò excelsior coelis factus est opprobrium hominum et abiectio plebis. Theodidactus, O immensam humilitatem, quae Deum impassibilem et immortalem coegit esurire, sitire, cassari, miserabiliter mori! O summam et incomprehensam
Page:APUG 1053.djvu/14
From GATE
Revision as of 08:14, 31 May 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread