Page:APUG 1053.djvu/15

From GATE
Revision as of 09:19, 29 May 2024 by Sarah Neus (talk | contribs)
This page has not been proofread


submissionem, quae Angelorum hominumque Conditorem
vel ad ipsos piscatorum pedes in lotione compulit!
O ineffabile divinae humilitatis argumentum, qua
seipsum exinaniens sub specie panis et vini cibus fieri voluit
hominum non fidelium tantùm sed et perditissimorum,
tantà peccatorum immunditià contaminatorum.
video iam satis et confundo in me ipso, pudetque tantae
meae superbiae, ut, qui nihil sum, aliquid me esse putem.
video et attonitus haereo, dum tua mi Cosmiel directione
et instructione tanta divinae humilitatis exempla intueor.
Sed perge iam sermocinationem tuam ulterius prouehere;
tanta enim dulcedine verborum tuorum abripior, ut iis satiari non posse videar.

CAPUT III

De excellentia et dignitate humanae naturae,
in cuius assumptione vel ipse Deus
aeternum sibi complacuit.

Theodidactus. Magnum haud dubie aliquid in causa
fuit, quod tanta maiestas