nam scriptura passim utitur hac metaphora
ut vocet caelum clausum, quando non pluit, apertum
quando pluit, quia nimirum in aere, qui in scriptura vocatur caelum, generantur pluviae, et ideo quando
non pluit, videtur caelum clausum, etc.
Rupertus existimat aquas quae initio mundi
totam terram cooperiebant, et deinde iussu Dei
congregatae sunt in unum locum, nunc iterum iussu
Dei rediisse et operuisse terram.[1] quam sententiam
<unclear>?<unclear> explicat Burgensis initio in primum capitulum
genesis, ubi dicit aquam esse multo maiorem
terrae, et facere unum globum per se, et quae
habent centrum diversum a centro terrae,
et proinde in medio mari aquam esse alti
orem omnibus altissimis montibus.[2] falsa
imaginatio est. nam videmus aquas descendere
ad centrum terrae. et in omni mari esse insulas.
et propterea eos, qui navigant, ubi discenderint
ad 30. miliaria nec videre littus, nec
videri ab iis, qui sunt in littore, quod non fieret, si
ascenderent. Alii dicunt, causam fuisse
diluvii coniunctionem stellarum humidarum.[3] sed ista
coniunctio non in toto mundo generaret diluvium,
sed solum in ea parte mundi, quam respicit.
Vera sententia est, diluvium fuisse supernaturale
---page break---