Page:APUG 0385-B.pdf/37

From GATE
This page has not been proofread


Deus enim usus quidem est naturalibus causis, id est
fontium eruptione, et pluviis, et supernatu
raliter eas adiuvit.
De cataractis nota, verbum latinum signifi
care ipsum decensum aquae ex loco edito
cum impetu, et fragore, et simul ipsum locum
proruptum, unde aquae praecipitant deorsum. vox
enim graeca est et deducta vel a καταρυγ<lb/νυμι[1] a verbo καταραττω.
vox hebraea אַרֻבוֹת significat fenestras
nam אָרַב est insidiari. inde fit אַרֻבָּה
fenestra, quod inde prospiciant, qui insidiantur,
et praecipue quando cancellos habet. quia
ergo hic agitur non de quacumque fenestra,
sed de fenestra quae cogitatur in caelo tamquam
in tecto huius mundi, unde patet ingens praecipi
tium, propriissime verterunt graeci et
latini catarractas.[2]
v. 13 in articulo diei illius, id est precise in hoc die.
hebraeus habet בְעֶצֶם in corpore, quod addunt
ad exprimendam rem certam. in corpore huius diei
significat in hac ipsa die vere, et precise.[3]


---page break---

  1. Auctor catenae, Catena in Genesim, 138r
  2. Auctor catenae, ibid.
  3. Auctor catenae, Catena in Genesim, 138v.